monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX. > sectio 68 > 43 > sectio 33 > 4 > 2 > bnf16236.8 > 22 > sectio 71 > 12 > sectio 83 > sectio 114 > 27 > ad Ephesios, 4 > 9 > 27 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Prospiciendum esse ne de nostro obloquantur iudicio charissimi nostri Veronenses, propriis texuisti litteris.
2 Non arbitror fore, certe non solent.
3 Aut si obloquantur, de quo obloqui soleant, haud dubie liquet: cum exasperati huc veniant, pacifici ad te revertantur; praesertim cum hoc iudicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus nostris participatum processerit: tu autem sine alicuius fratris consilio hoc iudicium tibi solus vindicandum putaris; in quo tamen ante iudicium praeiudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctae memoriae iudicio probatam, eiusque sanctificatam benedictione post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis, in periculum reatus deducendam arbitrare: cui invidia esset a vanis, ab haereticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus, per avaritiam, per intemperantiam, quaerentibus proprii libertatem flagitii; ab iis, postremo qui domo eius eiecti atque eliminati forent, quod discolora opera subtexerent, quam prima fronte suae professionis praetenderant.